Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 3
Seneca the Elder, Controversiae 10.3.5
Not analysed yet
Labieni. Hoc obsequio consequatur denique, ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. MVSAE. Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti. CORNELI HISPANI. Peruagata est illa crudelis belli fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit: nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.