Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 4
Seneca the Elder, Controversiae 10.4.14
Not analysed yet
Scio quosdam putare quaestionem esse: an possit a priuato homine laedi respublica; SPARSVM certe ita declamare memini. quod si quisquam recipit et illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo, cum illa quaestio tractatur: an respublica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae reipublicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. GALLIO fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit respublica. non potest, inquit, respublica laedi nisi in aliqua sui parte; haec nulla reipublicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an respublica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.