Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 5
Seneca the Elder, Controversiae 10.5.12
Not analysed yet
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit, ut non controuersiam diuiderent sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum, sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere si responderi potest.