Latin · ~2 min
Book 10, Chapter pr
Seneca the Elder, Controversiae 10.7
Not analysed yet
corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.