Latin · ~2 min
Book 10, Chapter pr
Seneca the Elder, Controversiae 10.9
Not analysed yet
Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in †cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”