Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 1
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.12
Not analysed yet
ad delicias dementis luxuriae lapis omnis eruitur, caeduntur ubique gentium siluae; aeris ferrique usus, iam auri quoque in extruendis et decorandis domibus; nempe ut anxii et interdiu et nocte ruinam ignemque metuant, qui siue tectis iniectus est siue fortuitus, laquearia et tablina illa urbium excidia sunt: quippe non defendunt sua sed in communi periculo adprehendunt, †hostesque aliena, et in suis dominia ualidiora ceduntur alia, ipsique cum maxume flagrant spolium ex alienis ruinis ferunt. In hos ergo exitus uarius ille secatur lapis et tenui fronte parietem tegit, †quam umetis seuere? in hoc pauimentum tesselatum et infusum tectis aurum?