# Controversiae 2.1.21

Seneca the Elder, Controversiae, Book 2, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/2.1.21

futurum ut ad suos rediret, si non adoptasset. hoc loco belle uidebatur dixisse: si animum patris intellegis, dat tibi notam reconciliandi suos: negat se solitudinem pati posse. Cum inutilem esse sibi diceret, paupertatem laudauit, in diuitias inuectus est; dixit se posse diuitiis corrumpi, quibus corrumpi possent et exercitus. Cum in diuitias inueheretur, dixit: aiunt multa uitia diuites habere istos, set hoc grauissimum: suos non amant. nec est quod quisquam se putet satis firmum ad repellenda uitia: contactu ipso nocent transeunti. timeo ne peccare discam. ecce tu quam cito abdicare didicisti! Dixit futurum ut diuiti displiceret propius inspectus; ipsum amorem paupertatis ab illis fastidiri; dixit futurum ut abdicaretur, si adoptanti displicuerit: ego nec meo placeo. Adiecit et periculosam sibi futuram adoptionem in domo suos dominos desiderante, et tota familia expellere insitiuum heredem cupiente:

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
