Latin · ~3 min
Book 2, Chapter 1
Seneca the Elder, Controversiae 2.1.27
Not analysed yet
patrem gratis amo.” FVSCVS ARELLIVS et hunc colorem dixit: ominibus offendor. cum primum de adoptione ista cogitarem, occurrerunt mihi tres abdicati, et audio in ista domo tres fuisse filios nec esse. timeo infelicem liberis domum. Et alias causas dixit —licet enim plura abdicato dicere propter quae non †leget —sed nunc refero, cui rei quisque maxime institerit. Latro illo colore usus est, sodalem se tribus diuitis filiis fuisse: “semper,” inquit, “illos colui, immo adhuc colo. cum abdicati essent, ego illis suasi, ut tacerent et patrem cedendo mitigarent; dixi: cum primum tempestiuum putabitis, patrem uestrum rogabit meus. ecce admonent me aptissimum esse tempus. uerum est; non potest pater inuenire reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit.” CESTIVS illo colore: