# Controversiae 2.2.12

Seneca the Elder, Controversiae, Book 2, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/2.2.12

Declamabat autem Naso raro controuersias et non nisi ethicas; libentius dicebat suasorias. molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignorauit uitia sua sed amauit. manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres uersus, inuicem petiit, ut ipse tres exciperet, in quos nihil illis liceret. aequa lex uisa est; scripserant illi quos tolli uellent secreto, hic quos tutos esse uellet: in utrisque codicillis idem uersus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinouanus Pedo, qui inter arbitros fuit: Semibouemque uirum semiuirumque bouem; secundum: Et gelidum Borean egelidumque Notum. ex quo adparet summi ingenii uiro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
