Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 2.2.5
Not analysed yet
Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.