Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 4
Seneca the Elder, Controversiae 2.4.7
Not analysed yet
Latro sic diuisit: an pater ob ullam adoptionem accusari possit, an ob hanc debeat. Omnes infamauerunt adulescentem, quasi illius criminationibus factum sit ut frater abdicaretur; et ideo sententia laudatur FABIANI :nihil tecum locutus sum. Et cum hoc unum puero noceat quod ex meretrice natus est, omnes operam dederunt, ut quantuni controuersia licebat huic uitio mederentur efficerentque ne quicquam in illa uideretur meretricis fuisse nisi nomen. MARVLLVS decenter hoc disits simul obiciens fratri impietatem: nihil, inquit, in illa domo meretricium fuit: