Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 5
Seneca the Elder, Controversiae 2.5.12
Not analysed yet
Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis tractatio: