Latin · ~3 min
Book 2, Chapter 6
Seneca the Elder, Controversiae 2.6.7
Not analysed yet
CESTIVS aiebat, adulescentis partem diligentius colorandam: facere illum rem non inprobam; nam ita patri non remittere quod a patre ipsi remissum sit. Itaque sic narrauit, ut suam quoque luxuriam imputaret patri. non seueram fuisse disciplinam, non bene institutae domus legem, quae posset adulescentis mores formare et a uitiis aetatis abducere. “Quodammodo,” inquit, “ad luxuriam a patre praemissus sum …unguento canis madentis et commissatorem senem; itaque nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidebatur. Merito in adulescentibus non omnem luxuriam uindicant: cito desinunt. Desii, cum haberem luxuriae istius exemplum. Quaeritis, quae res mihi remedio fuerit? aetas: illa quae faciebam iam putabam me non decere.”