Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 7
Seneca the Elder, Controversiae 2.7.6
Not analysed yet
Totiens sollicitata non istam faciem qua placere poteras conuestisti? non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es? quod proximum est a promittente, rogata stuprum tacet. Inspicite adulteri censum; ex eo inpune sit quod adultero se dedit, si est aliquid quod non dederit. Quid singillatim omnia percenseo ? quid ego non e mundo tibi miseram maritus? nunc cum omni censu meo inter munera adulteri lateo! “Sola heres esto.” Quid ita? habes, inquit; scripsit causas: “quia cum semel appellassem, cum iterum appellassem, cum tertio appellassem, non corrupi.”