# Controversiae 7.1.10

Seneca the Elder, Controversiae, Book 7, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/7.1.10

Componis in domo par, ut alter scelere sit parricida, alter ministerio. Inpositus est in nauem frater: qualem nauem? scitis nihil esse periculosius quam etiam instructa nauigia: parua materia seiungit fata. Quid uero si non radentibus committitur illa anima, non uelis, non gubernaculo defenditur? exarmata nauis est, utroque patens latere; inponitur miser in naufragium, nauigio per se pessum ituro pondus insuper addit. Ecce nauem diuinitus armatam: subito uisa sunt uela, subito nauis coepit et regere se et adtollere. Magnum praesidium in periculis innocentia. saeuum mare uoluitur, procellae spumante impetu latera nauigii urgent, pulsatur undique nauis periculis: innocentia tamen tuta est.

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
