Latin · ~3 min
Book 7, Chapter 3
Seneca the Elder, Controversiae 7.3.10
Not analysed yet
Ab bis huius studii diffusa est in plures imitatio. Sed ut ad controuersiam redeam, CASSIVS SEVERVS aiebat placere sibi illum colorem: mori uolui; et quasdam dixit inter disputandum sententias: tertio, inquit, cum abdicarer, aiebam: nihil tanti est; infelicem hanc animam, quam totiens exagitat pater et infestat, semel recipiat. sed illud rursus dicebam mihi: serua istam animam: facies quod uoles absolutus. Quare ergo nunc non moreris? dicit aliquis. Primum non semper idem miseris libet; nonnumquam iuuat cum fortuna sua concurrere et illam fatigare. Deinde uis uerum quare non moriar interim? quia puto te uelle. Otho IVNIVS ineptam sententiam uidebatur dixisse: non multum interest mea, aut enim me aut filium meum uoluit occidere.