Latin
Book 7, Chapter 4
Seneca the Elder, Controversiae 7.4.9
Not analysed yet
Et illud dixit: mitte istam epistolam infructuosam. odisse illam debes: haec est quae matrem tuam excaecauit. et illam falsissimam in quam multi incidunt: propter hoc ipsum, inquit, magis flebilis est, quod non potest flere. et iterum: lacrimae, inquit; matri desunt, causae supersunt; tamquam caeci flere non soleant. Memini CRISPVM quendam antiquum rhetorem in illa controuersia uiri fortis qui tertium filium retinet, cum alter filius in tyrannicidio perdidisset oculos, alter in acie manus: exsurgite nunc uiua cadauera, rogate pro patre. sed quid ego meos derideo? alter quos roget non uidet, alter quibus roget non habet.