Latin
Book 7, Chapter 5
Seneca the Elder, Controversiae 7.5.12
Not analysed yet
MONTANI VOTIENI sententiam huic aiebat esse similem et deridebat hanc: insomne et experrectum est animal canis, utique catenarius paratus. Erat autem non aequos ipsi Montano. accusauerat illum apud Caesarem, a colonia Narbonensi rogatus. at Montanus adeo toto animo scolasticus erat, ut eodem die, quo accusatus est a Vinicio, diceret: “delectauit me Vinici actio;” et sententias eius referebat. eleganter illi dixit SVRDINVS: rogo, numquid putas illum alteram partem declamasse? Grauis scolasticos; morbus inuasit: exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.