Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 6
Seneca the Elder, Controversiae 7.6.3
Not analysed yet
quod dominae seruis conlocatae sunt. FVLVI Sparsi. Eligitur maritus quem sanus pater dotalem dedisset. Gener tuus ipsis nuptiis crucem meruit. Egregium generum in quo nihil est gloriosius quam quod inter cruciarios non est! Grauissima ipsi quoque seruo facta est iniuria: dominam suam illi non licuit seruare uirginem. Blandi. Fecit etiam seruo iniuriam ,cui detraxit abstinentiae gloriam. Nuptiis suis manumissus est. 0 matrimonium omni adulterio turpius!