Latin · ~3 min
Book 7, Chapter 6
Seneca the Elder, Controversiae 7.6.9
Not analysed yet
Porci Latronis. Qui omnia tuleramus, hoc fugimus. Vocat seruum et quia crucem non meruerat, mereri iubet. Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti? putasti aut semper tyrannum uicturum aut semper clementem futurum patrem? Felicissimi uidebuntur quibus contigerat raptus tyrannicus. Ita sine dubio beneficium dedit, quod custodiuit dominam a stupro, se a cruce ? Cum infelice face ad dotalem suum noua nupta deduceretur, si qua fides est, exhorrui quasi repositum esset edictum. Cogitabam quem sorori uirum eligerem. simpliciter fatebor: fastidiebam iam eas condiciones quae ante profectionem fuerant; aiebam: illo tempore et aliae uirgines erant. “Non uitiauit, inquit, sub tyrannide.” O nos felices, si ne nunc quidem!