# Controversiae 7.6

Seneca the Elder, Controversiae, Book 7, Chapter pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/7.6

Iam adulescentulus cum declamaret, apte et conuenienter hoc genere utebatur; quod eo magis mirabar, quia tenera aetas refugit omne non tantum quod sordidum, sed quod sordido simile est. Raro Albucio respondebat fortuna, semper opinio: quamuis paenituisset audisse, libebat audire. tristis, sollicitus declamator et qui de dictione sua timeret, etiam cum dixisset: usque eo nullum tempus securum erat. Haec illum sollicitudo fugauit a foro et tantum unius figurae crudelis euentus. nam in quodam iudicio centumuirali, cum diceretur iurisiurandi condicio aliquando facta ab aduersario, induxit eiusmodi figuram qua illi omnia crimina regereret.

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
