Latin · ~3 min
Book 7, Chapter 7
Seneca the Elder, Controversiae 7.7.10
Not analysed yet
In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde: