Latin
Book 7, Chapter 7
Seneca the Elder, Controversiae 7.7.12
Not analysed yet
BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit ,mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit: