# Controversiae 7.7.12

Seneca the Elder, Controversiae, Book 7, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/7.7.12

BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit , mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit:

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
