Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 7
Seneca the Elder, Controversiae 7.7.3
Not analysed yet
Fuit adulescens optimus, uerecundissimus, qui patri suo cessisset, si salua pietate potuisset. Iterum nobis inter uos, patrem et filium, iudicandum est. Candidatus processit contra patrem: si silentium eius intellegere scissemus, et tunc nobis uerecunde indicauerat. Habebas apud hostes auctoritatem: apparebat te reipublicae irasci. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Dixeras illos sero uenturos: non peruenerunt sero; imperatorem nostrum conuenerunt. Imperator istum accusat, nos subscribimus.