# Controversiae 8.1.10

Seneca the Elder, Controversiae, Book 8, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/8.1.10

MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae; putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
