Latin · ~2 min
Book 8, Chapter pr
Seneca the Elder, Controversiae 8.2
Not analysed yet
Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.