Latin · ~3 min
Book 8, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.13
Not analysed yet
MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et ueneficii. Vis scire non a quo fiat ad rem pertinere, sed quid fiat? priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet. Puta amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico, puta matronam corrumpit, dum proconsul est: adulterii causam dicet, non maiestatis.