Latin · ~3 min
Book 8, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.15
Not analysed yet
et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.