Latin · ~3 min
Book 8, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.20
Not analysed yet
Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam …”dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?