Latin · ~3 min
Book 8, Chapter 2
Seneca the Elder, Controversiae 8.2.24
Not analysed yet
refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret. Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.