Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 3
Seneca the Elder, Controversiae 8.3.10
Not analysed yet
Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est, se misericordia motum. Cum uiderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es? possumus duo patres esse. et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas misericors. MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me uidet, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc sollicitudine periclitantem, certum habeo dicit crudelem indicem. et . summisse cum aduersario egit: rogauit ut altero contentus esset; et illam sumpsit contradictionem: nescio, inquit, utrum; et dixit: mihicrede qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.