# Controversiae 8.5.6

Seneca the Elder, Controversiae, Book 8, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/controversiae/8.5.6

redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.

---

Seneca the Elder, Controversiae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi001/phi1014.phi001.perseus-lat1.xml.
