Latin · ~2 min
Book 3, Chaper pr
Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.10
Not analysed yet
Vt ad meum te morbum uocem, Pylades in comoedia, Bathyllus in tragoedia multum a se aberant; cognomini meo cum uelocitas pedum non concedatur tantum, sed obiciatur, lentiores manus sunt; quidam cum hoplomachis, quidam cum Threcibus optime pugnant et quidam sic cum scaeua conponi cupiunt quomodo †aliti est. In ipsa oratione quamuis una materia sit, tamen ille qui optime argumentatur, neglegentius narrat; ille non tam bene implet quam praeparat. PASSIENVS noster cum coepit dicere, secundum principium statim fuga fit, ad epilogum omnes reuertimur, media tantum quibus necesse est audiunt.