Latin · ~2 min
Book 3, Chaper pr
Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.8
Not analysed yet
Sed quaerenti mihi quare in declamationibus impar sibi esset, haec aiebat: quod in me miraris paene omnibus euenit. magna quoque ingenia —a quibusmultum abesse me scio —quando plus quam in uno eminuerunt opere ? Ciceronem eloquentia sua in carminibus destituit; Vergilium illa felicitas ingenii in oratione soluta reliquit; orationes Sallustii in honorem historiarum leguntur; eloquentissimi uiri Platonis oratio quae pro Socrate scripta est nec patrono nec reo digna est.