# Suasoriae 2.15

Seneca the Elder, Suasoriae, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/suasoriae/2.15

sed aduersas hostibus …POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore uiguit quo LESBOCLES magni nominis et nomini respondentis ingenii: in quibus quanta fuerit animorum diuersitas in simili fortuna puto uobis indicandum, multo magis quia ad uitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. Vtrique filius eisdem diebus decessit: LESBOCLES scolam soluit; nemo umquam amplius declamantem audiuit; aequo animo recessit POTAMON a funere filii: contulit se in scolam et declamauit. Vtriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius quam uirum.

---

Seneca the Elder, Suasoriae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi003/phi1014.phi003.perseus-lat1.xml.
