Latin · ~2 min
Chapter 2
Seneca the Elder, Suasoriae 2.19
Not analysed yet
Latro in hac suasoria cum tractasset omnia quae materia capiebat, posse ipsos et uincere, posse certe inuictos reuerti beneficio loci; tum illam sententiam adiecit: si nihil aliud erimus certe belli mora. Postea memini auditorem Latronis ARBRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas . scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen in quo agnouimus sensum Latronis in his uersibus: Ite agite, o Danai, magnum Paeana canentes; Ite triumphantes, belli mora concidit Hector. Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut unum uerbum surripi non posset: