Latin · ~2 min
Chapter 3
Seneca the Elder, Suasoriae 3.5
Not analysed yet
At Vergilius haec quanto et simplicius et beatius dixit: Luna reuertentes cum primum colligit ignes, Si nigrum obscuro comprenderit aere cornu, Maximus agricolis pelagoque parabitur imber. Et rursus: Si… Pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. Solebat autem FVSCVS ex Vergilio multa trahere, ut Maecenati imputaret: toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: “cur iste inter eius ministerium placuit? cur hoc os deus elegit? cur hoc sortitur potissimum Pythius” —quo tantum non impie aiebat se imitatum esse Vergilianum “plena deo?”