# Suasoriae 5.5

Seneca the Elder, Suasoriae, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/suasoriae/5.5

bellum habebimus? habuimus; et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes enim non ueniet. multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat, cum quibus ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.

---

Seneca the Elder, Suasoriae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi003/phi1014.phi003.perseus-lat1.xml.
