# Suasoriae 6.12

Seneca the Elder, Suasoriae, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/suasoriae/6.12

Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: “mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.

---

Seneca the Elder, Suasoriae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi003/phi1014.phi003.perseus-lat1.xml.
