# Suasoriae 7.12

Seneca the Elder, Suasoriae, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/seneca-the-elder/suasoriae/7.12

Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc suasoriam SVRDINVS, ingeniosus adulescens, a quo Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum conuersae sunt. Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas. In hac suasoria cum iusiurandum bellis sensibus prioribus complexus esset, adiecit: “ita te legam.” CESTIVS, homo nasutissimus, dissimulauit exaudisse se, ut adulescentem ornatum quasi inprudens obiurgaret: “quid dixisti? quid? ita te fruar?” Erat autem CESTIVS nullius quidem ingenii amator, Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit.

---

Seneca the Elder, Suasoriae, ed. Adolf Gottlieb Kiessling. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1014/phi003/phi1014.phi003.perseus-lat1.xml.
