Latin · ~2 min
10.10.2 to 10.10.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.10.2-3
Not analysed yet
In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod est, quod futurum est. Ex iis quod agimus breve est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum. Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati ; nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio. Inviti itaque ad tempora male exacta animum re- vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia, etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi quoi omnia acta sunt sub censura sua, quae num- quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;