Latin · ~3 min
Book 10, Chapter 12
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.12.3
Not analysed yet
Quid? illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet ! Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem publicam turbari quam comam suam ? Qui non sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ? Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?