Latin · ~2 min
10.13.1 to 10.13.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.13.1-2
Not analysed yet
Persequi singulos longum est, quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere vitam. Non sunt otiosi, quorum volup- tates multum negotii habent. Nam de illis nemo dubitabit, quin operose nihil agant, qui litterarum in- utilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est. Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem essent auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant sive proferas, non doctior videaris sed molestior.