Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.13.8
Not analysed yet
Sed ut illo revertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam supervacuam quorumdam diligentiam :idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta sunt mendaciis aut similia ?