Latin · ~2 min
10.16.1 to 10.16.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.16.1-2
Not analysed yet
Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ; cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ; mortem saepe ideo optant, quia timent.