Latin · ~3 min
10.16.4 to 10.16.5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.16.4-5
Not analysed yet
At illud tempus, quod amant, breve est et praeceps breviusque multo suo fit vitio ; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed invisi; at contra quam exiguae noctes videntur, quas in complexu scortorum aut vino exigunt ! Inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus visus est Iuppiter voluptate concubitus delenitus duplicasse noctem. Quid aliud est vitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo divinitatis excusatam licentiam ? Possunt istis non brevissimae videri noctes, quas tam care mereantur ? Diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.