Latin · ~2 min
10.17.2 to 10.17.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.17.2-3
Not analysed yet
At illis admoturus erat fatum ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat. Quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt ? Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur. Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint ?