Latin
Book 10, Chapter 2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.2.2
Not analysed yet
multos aut affectatio alienae fortunae aut suae querella detinuit; plerosque nihil certum sequentis vaga et inconstans et sibi displicens levitas per nova consilia iactavit ; quibusdam nihil, quo cursum derigant, placet, sed marcentis oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maximum poetarum more oraculi dictum est, verum esse non dubitem : "Exigua pars est vitae, qua vivimus." Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est.