Latin · ~4 min
10.6.2 to 10.6.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.6.2-4
Not analysed yet
Quo non erumperet tam immatura ambitio ? Scires in malum ingens et privatum et publicum evasuram tam praecoquem audaciam. Sero itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse a puero seditiosus et foro gravis. Disputatur, an ipse sibi manus attulerit ; subito enim vulnere per inguen accepto conlapsus est, aliquo dubitante, an mors eius voluntaria esset, nullo, an tempestiva. Supervacuum est commemorare plures, qui cum aliis felicissimi viderentur, ipsi in se verum testi- monium dixerunt perosi omnem actum annorum suorum ; sed his querellis nec alios mutaverunt nec se ipsos. Nam cum verba eruperunt, adfectus ad consuetudinem relabuntur. Vestra me hercules vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ; non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis.